LOCISERVATOR

LOCISERVATOR
LOCISERVATOR
in L. Longobard. l. 1. tit. 25. § 78. Si quis furem vel latronem ad praesentiam Fudicis aut Comitis, qui in loco praeest, vel Lociservatoris, qui missus est Comitis, adduxerit: Vicarius est. Graece Τοποτηρητὴς. In primis vero sic dicebantur Pontisicum Pom. in Conciliis Leati. Anastasius Praefat. ad Cone. VIII. Oecum. Lociservantes Praesules; Lociservatores Apostolicae Sedis. Locum obtinentes Papa Leonis; qui mox Legati Sedis Appstolicae. Vide Gloss. Fabroti ad Cedren. et C. du Fresne Not ad Alextad. p. 273. Eadem notio est vocis Locum tenens, Gallis Lieutenant, apud quos Ballivorum s. Iudicum Vicarii sic proprie dicebantur. Apud eosem, Locumtenentes Generales appellantur provin ciar um Praefecti. non omnium, sed earum praesertim, quae in provincia formam a Regibus suntredactae, in quarum certum numerum, quibus ceterae minores subsunt, universum Franciae regnum distributum est. Hinc Edicto Francisci I. A. C. 1545. Gubernatores omnes vetantur, Locumtenentium Generalium titulum sibi usurpare, exceptis Gubernatoribus Normanniae, Aquitania, Occitaniae, Provinciae, Delphinatûs, Bressiae, sabaudiae, Pedemontii. Burgundia. Campaniae et Briae, Burgundiae. Picardiae et Ins. Franciae. salvo tamen caetorum Gubernatorum iure, quibus magistratibus suis sruendi, secundum Decessorum morem, facult as con ceditur. Postmodum Henr. II. Ioh. de Albone S. Andreae domino. Lugdunensis, Belliiocensis ac Dombensis provinciarum et tractuum, cum codem titulo, administrationem indulsit, A. C. 1547. etc. C. du Fresne in Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Statthalter, der — Der Statthalter, des s, plur. ut nom. sing. Fämin. die Statthalterinn. 1. Überhaupt, eine jede Person, welche einer andern Statt oder Stelle vertritt; im mittlern Lat. Lociservator, Locumtenes, Franz. Lieutenant; in welcher weitern Bedeutung es… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • LOCUMTENENS — vide supra Lociservator …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”